SIGILLA vel SIGNA

SIGILLA vel SIGNA
SIGILLA vel SIGNA
dicuntur Vittuvio, l. 9. c. 6. quae Suetonius Neron. c. 56. icunculas, Glossae Philoxeni Sigillaria, Graeci Νευρόςπαςτα, apud A. Gellium l. 14. c. 1. i. e. nervis tracta, sive sidiculis mota; vocant: Simulacra videl. sive statuae cubitales palmaresve, humanam staturam praeferentes, quarum vel singula vel universa membra certis nervis et fidiculis ita movebantur et trahebantur, ut vivere, moveri atque adeo obambulare viderentur, humanasque actiones fere omnes, praeter sermonem, repraesentarent. Ad cuiusmodi Simulacra alludens Horat. ait Satyr. 7. l. 2. v. 81.
Tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser, atque
Duceris, ut nervis alienis mobile lignum.
Exeogitata talia neurospasta, in Dionysii sacris in Aegypto, atque a mulieribus vicatim circumferri solita fuisse, tradit in Euterpe Herodot. Ἀντὶ δὲ φαλλῶν ἀλλά σφι ἐςτὶν ἐξευρημένα ἵ???ον τε πηχυαῖα ἀγάλματα νευρόςπαςτα, τὰ περιφορέουσι κατα κώμας αἱ γυναῖκες. Meminit eorundem Lucian. de Dea Syra, ubi idem, quod de Aegyptiis modo monitum, apud Graecos quoque in sus fuisse scribens, icunculas e ligno fuisse ait, bene vasatas, quae turpitudo fuit sacerrimorum istorum Sacrorum. Quid haec sibi voluerint, indigitat Arnob. contra Gent. l. 6. Deos esse Sigillaria ipsa censetis: et alibi eôd. l. ubi ea Sigilliola vocans, ait, In sigilliolis parvulis contrahere se Deos, et alieni ad corporis similitudinem coarctare. Sed et extra Sycrorum usum, in conviviis adhibebantur, oblectationis ergo, et quidem pro ditioribus; argenteae hae figurae erant, uti Petronius docet: Potantibus ergo et accuratissimas nobis lauticias mir antibus, larvam argenteam attulit servus sic aptam, ut articuli eius vertebraeque locatae in omnem partem siecterentur. Hanc cum super mensam semel iterumque abiecisset et catenatio mobilis aliquot figur as exprimeret etc. Qui ea conficiebant, et vulgo exhibebant, inde Νευροςπάςται dicti sunt, ut liquet ex Aristot. de Mundo, ubi elegans horum simulacrorum descriptio additur; verba Appuleius sic reddit, Etiam illi, qui in ligneolis hominum siguris gestus movent, quando filum membri, quod agitari solet, traxerint, torquebitur cervix, nutabit caput, oculi vibrabunt, manus ad ministerium praesto erunt; nec invenuste totus videbitur vivere Hinc ductus Sigillarius, Tertullian. advers. Valentin. c. 18. A' qua occultô nihil sentiens, et velut sigillariô extrinsecus ductu, in omnem oper ationem movehatur. Item motus Sigillarius eidem, de Anima c. 6. Velut sigillariô motu superficiem intus agitante. Sic et apud Imperatorem Marc. Antoninum l. 8. de Se ipso, legimus, Σιγιλλάρια νευροςπαςτούμενα, i. e. Sigilla verticillis mota: qui et saepius verbô νευροςπαςτεῖςθαι utitur, pro motu alieno, Neurospatorum more, non suâ sponte, moveri. Vide Iac. Oiselium ICtum Notis in A. Gellium l. 14. c. 1. et infra Sigillaria Coeterum Sigillum, pro Annulo seu Gemma signatoria, frequenti in usu est. vel potius, pro aposphragismate seu symbolo Gemmae insculpto, quemadmodum Sphinge Augustus, Rana Maecenas, Quadrigâ Plinius Iunior praecipuae apud Traianum auctoritatis, literas signâsse leguntur, Vide Fortun. Licetum Gemmar. Annular. Schem. 27. c. 114. Sic literae rubrô Sigillô et sericô munitas conchaeque sanguine pictas, proprias fuisse Imperatorum Constantinopolitan. legimus apud Nicetam Choniatem de gestis Manuelis l. 1. fere initio et Georg. Logothetam in Chron. Constantinop. Vide quoque in voce Bulla. Nec non hîc passim, ubi de Annulo Signatorio, Sigillo Pensili, Signandi ritu etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • SIGNA — et Statuae, similitudines sunt e solida materia, auro, argento, aere, marmore et ebore: Interim trifariam differunt. Nam Signum latius patet, quia vel Dei est vel hominis vel brutorum: Statua autem vel Huminis est, vel hominis. Praeterea Statuam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SIGILLA — in vestibus, ζώδια sunt, h. e. sigurae vel hominum vel bestiarum, aurô vel purpurâ expressae: sicut clavit, Graecis σημεῖα, rotundae vel quadratae solum, imaginem nullam exprimentes. Hinc ζωδιωτὰ, sigillata. Hesychio, ζωδιωτὸς χιτὼν, sigillata… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SACRAMENTUM — I. SACRAMENTUM Latinis pecuniam quoque notat seu pignus a litigantibus, apud Pontifices, in sacro loco depositam, quô multabatur is, qui causâ cadebat. Similiter apud Athenienses Sacramentum deponebat, initiô litis, tum Actor, tum Reus; quorum is …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAELARE — Cardano l. de Lapidibus, et sculpere sic distinguuntur, ut caelare de gemmis dicatur, quae cavatâ effigie insigniuntur; sculpere vero, quum imago prominens figuratur, velut in nummis, qui Principum vultibus signantur. Sed Salmasio hoc ipsum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SIGNUM — I. SIGNUM in re Agrimensoria, a meta diversum. Hyginus, Conspiciamus signum, quod est inter B. et A prolatô exiguum per rigores ferramentô, normaliter paucas dictabimus metas. Frontinus in Fragmentis, Dictabimus metas non minus tres etc. Duo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PERIPHANA — Graece περιφανῆ et ἐκφανῆ, simulacra dicebantur, in caelatura, quaetota et apparentia ex omni parte eminebant; quemadmodum πρόςτυπα vocabantur, cum velut affixae imagines unum tantum latus ostenderent: quorum hoc Galli appellant en bosse, illud… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • STATUA — I. STATUA in Ecclesia Romana vocatur imago Haeretici absentis fugitivi, de quo supra diximus. Postquam enim contra talem sententia lata est, ne frustra penitus, id factum videatur, coram omni populo publicari solet, et imago absentis seu Statua… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TOREUMA — apud Martialem, l. 4. Epigr. 39. v. 4. Solus Phidiaci toreuma caeli, Solus Mentoreos habes labores: Latinis vox usitata, de vasculo argenteo caelato, proprie sumitur. Est enim τορἐυειν caelare: quod male quidam confundunt cum τορνἐυειν, tornare… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ORYNGES Equi — apud Oppian. de Venatione l. 1. equi sunt varii, de quibus ita fcribit. Δοιὰ δ᾿ ἐπ᾿ Ω᾿ρύγγων τελέθει πολυανθέα κάλλη, Τοὶ μὲν γὰρ δειρὴν, καλλιτριχάτ᾿ ἐυρέα νῶτα Γεγράφαται δολιχῇσιν ἐπίτριμα ταινίῃσι, Τίγριες οἷα θοοὶ, κραιπνοῦ Ζεφύροιο γενέθλη …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”